Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 90 Cic. Luc. 92 () >>Cic. Luc. 94

91Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane [Note] quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris [Note] an in musicis? at ea non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid ad ilium? quod sit [Note] summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio [Note] vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et

-- --

horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis. 92Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata [Note] sit; quae primo progressa [Note] festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod [Note] tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.

ch. 29quid ergo istius vitii num nostra culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo [Note] tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 90 Cic. Luc. 92 () >>Cic. Luc. 94

Powered by PhiloLogic